- SIGBRITTA
- SIGBRITTApaupercula e Belgio mulier, ex egestate Bergas Norvegiae profecta, ibi sedem fixit. Mox cum filiam eius Divike i. e. Columbulam, Christiano, postmodum II. huius nominis Daniae Regi a venustate imprudens laudavisset regni Cancellarius, illam Princeps concubinam, et mox in familiam cum pellice matrem assumpsit. Patris dein successor A. C. 1514. tamquam fascinatus, omnia ex Sigbrittae consilio agere tam addicte coepit, ut ante eius aedes Hafniae Senatores regni saepe cogerentur exspectare, et eam Regina parturiens obstetricem pati, ubi multae illius de regiis liberis inauspicatae voces auditae: e quibus Iohannes seprennis a Sigbritta in aedes suas, ut ibi instrueretur in iis, quae regiam decerent sobolem, assumptus est. Hinc suis exosus Rex esse coepit, qui cûm plures aliae odii accessissent causae, Regnô a suis, surrogatô ei patruô Fridericô, pulsus, gazô, chartis et Sigbrittâ suâ in naves illatis, in Belgium venit: ab eo tempore perpetuo infelix. Vide Phil. Iac. Spenerum in familiâ Oldenburgo-Danica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.